Latin
DE QVADRANTE
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 61
Unproofread scanNot analysed yet
Item notandum quòd circulus ad Quadratum suae diametri se habet, sicut 11. ad 14. Sphaerae verò so liditas ad cubum sphęricae diametri, sicur 11. ad 21. Verum haec &alia huiusmodi pertinent ad geometriam. Hinc magnitudo molis terrestris coniici poterit: &simul certissimè 23 concludi multo maiorem esse terrae, quàm aquę corpulentiam; &proculdubio decipi aliter sentientes. Verùm de magnitudinibus tetrae, lu minarium, astrorum &distantiis scripsere Aristarchus, Ptolemaeus, Alfraganus, Tebitius, &alii recentiores. Quorum sententias nos in summam collegimus, &in calce Cosmographiae dialogorum exarauimus Cognitis autem duorum locorum longitudinibus ac latitudinibus, &quantum ab his singulis distat terrius locus; poterit ex distantiis perpendi longitudo ac latitudo tertii loci. Idque per scientia n triangulorum sphaeralium. Vel si distantiarum arcus parui sunt, vti possumus geometria linearum rectarum: sicut in calculo Eclypsium, pro minutis casus, per latitudines ac visuales diametros, supputandis, propter paruitatem arcuum facere consueuimus. Id idem intellige, si per loca duarum stellarum cognita, &earum distantias ad tertiam, volueris &ipsius tertiae locum in longitudine &latitudine indagare. Vnde Corollarium illud infertur Ioannis Regimontii magnum. Si duarum stellarum tantum, aut ciuitatum constet longitudo ac latitudo, omnium verò distan tiae inter se notae sint; notescent etiam singularum longitudines ac lati tudines, stellarum scilicet respectu zodiaci: ciuitatum verò, respectu Aequinoctialis. Sed haec satis, quo ad locupletandam practicam Quadrantis. Nam scientia triangulorum planorum, quo ad speculationem, in elementis: Sphaeralium in Sphaericis. Quo ad praxim &calculum, in quę stionibus Arithmericis &geometricis, ac simul Astronomicis copiose traditur. Nunc libanda est instrumentorum reliquorum maxime com munium materia.