Latin
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 62
Unproofread scanNot analysed yet
Miror tamen Ptolemęum, sicut Theodosii ac Menelai, ita &Apollonii stu diosum, in tali negocio (quod in Speculi Vstorii libello fecit) Conicorum doctrina non vsum: praesertim, cum ex geminis eius conclusionibus tota speculatio Astrolabi dependeat. Id nos paucis, ad ingeniosorum satisfactionem, in hoc Enchyridio exequi conabimur. Ita vt ex hoc fabrica &vsus facilius lectoribus innotescat. SI polus Sphaerae Septentrionalis tangat planum: tunc, quoniam axis Sphaerae perpendicularis est plano, locus omnis stellae, vel puncti in sphaerica superficie constituti proiicitur in planum per lineam à reli quo polo per stellae centrum punctumue propositum ductam Vnde manifestum est, quòd polus Septentrionalis in plano est ipsum punctum contactus. Caetera verò puncta &loca stellarum sphaericae superficiei, in planum alicubi (hoc est in aliquo puncto, proiecta termi nantur: excepto duntaxat meridionali polo, qui nusquam in planc apparet. Quod, si lumen à meridionali polo radiare intelligatur: tunc vmbrę circulorum per dictum polum in sphaerica superficie descriptorum in planum proiiciuntur per lineas rectas. Nam plana superficies in cultrum spectata, per quam scilicet iacentes feruntur visuales radii, tanquam recta linea visui apparet Vnde manifestum est, quòd Meridianus, Coluri, &omnes declinatio num circuli (qui sub polo degentibus sunt altitudinum circuli) &omnis horizon rectus, repręsentatur in plano per lineas rectas se inuicem in puncto contactus intersecantes. Item omnis circulus minor, per polum meridionalem (sicut praedicti) in superficie Sphaerae deductus, in rectam quoque proiicitur lineam in plano, sed extra polum contactus ductam. Circulorum autem in eadem sphaerica superficie descriptorum, &plano tangenti aequidistantium vmbrae in ipsum planum proiiciuntur in circulos concentricos, &commune centrum in puncto contactus ha bentes. Verùm circulus polo meridionali propinquior in maiorem periferiam proiicitur, &vmbrae circunferentiarum sunt ipsis circunferentiis similes. Nam si recta à polo dicto indefinita per circunferentiam alicuius ex dictis circulis in Sphaera, semel circunducatur, Conum nectum rectum describet. Et perinde planum ipsi circulo (qui basis conicus est) aequidistans circulum in cono, quem secat, facit: sicut in co nic is ostensum est.