Latin
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA. E astrolabo multi tum veteres, tum recentiores scripsere MesEsealla fabricam instrumenti huius, vsumque satis tradidit, parcius autem speculationem. Hanc dum Ptolemaeus explicat in Planisphaerio, lectorem laborioso calculo fastigat potius, quam docet. Nicephorus &Proclus apud Graecos adeò sunt obscuri &mutili, vt vel ipsi non intellexisse speculationem, vel intellectam exprimere nescisse iudicentur. Solus lordanus videtur attigisse theoriam: quae tota ferè ex Apollonii. Conicis propagatur. De Stoflerino nihil audeo dicere: nemo enim negare potest tam fabricam, quam vsum ab eo luculenter traditum.