Latin
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 66
Unproofread scanNot analysed yet
terminantes diametrum cir culi obliqui maioris, quàm duo radii la. an. indices polorum in pla no, continent angulum rectum. CIRCVLI per polum radiantem in Sphaera ince dentis (qui recti lineam vmbram proiicit) aequales periferiae per radios, sub quibus aequales anguli conprehenduntur, in spacia inaequalia in subiectum planum proiiciuntur: quorum à contactu remotius ma ius est. Duo autem spacia aeque à contactu remota sunt aequalia: siue ille circulus sit maior, siue minor. Sit polus radians punctum a. &circulus per eum ductus a bed. centrum e. Punctum, in quo Sphaera planum tangitc. Secetur circulus a bod in quotuis arcus aequales. &primùm quidem in qua drantes, apud puncta a b cd. &quadrantes singuli, exempli gratia, in ternos arcus apud puncta fghi kImn. inuicem aequales. &per puncta diuisionum ducantur radii af. a g. a b. a h. a i. a c. a k. a l. a d. am. a n. qui continent angulos aequales: quoniam scilicet aequos arcus assumunt, &producti vsque ad subiectum planum cadant in puncta opqrict xy 2. in lineam rectam oZ. quae communis sectio est plani circuli a b c. cum plano subiecto. Iam osten dendum est, quòd spacia o p. pq. q r. 18. Sc. &totidem reliqua, sunt inter se inaequalia, in quae scilicet quasi vmbras proiiciuntur arcus ęquales, singuli sin gulas. hoc est, quòd spacium op. majus est spacio pe qu. &hoc majus spacio qr. &hoc majus spacio rs. &hoc demum majus ipso sc. Nam per tertiam sex ti elemetorum: sicut a q. a d. ipsam qr. sic est as. ad ipsam rs. cunque aque sit maior, quàm a s. erit &qr. maior, quàm rs. Et similiter de duobus caeteris collateralibus spaciis ad eandem partem puncti c. ostem dam. Bina verò spacia sc. ct. &bina sequentia quęque à puncto c. ęqualiter remota, erunt inter se ęqua lia, propter aequalitatem laterum in triangulis. Quod erat demonstrandum. Sed nota, quòd si a b c. est circulus maior in Sphaera; ipse tanget planum in puncto c. ¢rum commune cum ipsa Sphaera habebit e. punctum. Si autem circulus ab c.