Latin
DE ASTROLABI THEORIA ET FABRICA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 67
Unproofread scanNot analysed yet
ponatur minor, tunc non tanget planum: sed habebit c. punctum plani inter puncta proiecta sibi proximum Vnde manifestum est, quòd tam meridianus, quàm Colurus Solstitia lis, &aequinoctius, &quàm horizon rectus, &circuli per polos mundi, qui diuidunt aequinoctialem, &sunt circuli altitudinum sub polo degentibus, &habentibus pro horizonte aequinoctionalem: &quàm omnis circulus minor incedens per polum inspectorem, proiiciuntur in planum subiectum in vmbram linearem rectam: &eius circuli par tes seu arcus aequales in spacia inaequalia &correlatiua, sicut ostensum fuit. HORIZON habens pro vertice polum mundi: qui &vnus &idem est cum aequatore, diuiditur per circulos magnos per vtrunque polum ductos. Qui proiiciuntur in planum subiectum per lineas rectas se inuicem in astrolabi centro secantes, &aequatorem ac omnem eius paral lelum in arcus aequos partientes. Periferiae autem diuidentium circulorum, proiiciuntur in spacia inaequalia distincta per aequatorem, eiusque parallelos. Constat hoc totum per praemissam, eiusque corollarium, &per tertiam. Exemplum habes in hac descriptione: in qua circulus ab cd. est aequator. e. centrum: in quo diametri a c. b d. &caeterae se in uicem intersecantes repraesentant circulos singulae singulos per polum, vel zenit ductos: &tam ipsum aequatorem, quam ipsum fghk. &ipsum no. Tropieos in arcus aequos distinguunt. Item arcus Ib. b m. dp. singuli, aequales maximę declinationi zodiaci. Meridiana linea gk. vmbra meridiani. Cui recta cimg. occurrit in puncto g. &ipsa cI. in puncto n. Item Cp. in puncto O. per punctum g. incedet periferia tropi ci hyemalis. Per puncta no. Tropicus aestiuus. Sic enim seruatur quan titas angulorum sub lineis radialibus contentorum: sicut tertia propositio in suo processu &lineamento docuit. Qui Tropici cum aequatore concentrici sunt. Et quoniam pam. arcus est semicirculus, iam angulus gco. rectus est: quem continent radii eg. co terminantes go. diametrum zodiaci a geo. per puncta Solstitialia go. &per puncta aequinoctialia a c. in cedentis. Quae quidem lineę radiales in lineam meridianam incidentes deduci à puncto h. in periferia extremi Tropici, sicut postea declarabimus. Siquidem recta linea hb. ipsi cI. iam aequidistans &producta abscinde ret de tropico arcum gr. aequalem maximè declinationi. Quare linea hr. ostenderet in linea meridiana punctum b. per quod ducenda est periferia aequatoris.