Latin
LINEIS HORARIIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 80
Unproofread scanNot analysed yet
LINEIS HORARIIS BREVIS RACTATVS, D. Franc. Maurolyco Authore. ini stii PROLOGVS. E Gnomonica ratione, lineisque horariis complures, tum antiqui, tum neoterici scripsere. Anaximenes Milesius fertur primus, Lacedaemone Sciotericum horologium inue nisse. Romae primùm in xij. tabulis, ortus &occasus tantùm Solis notabatur. Post aliquot annos, meridies per Accensum consularem pronunciabatur, in serenis tantùm diebus. Post primum bellum Punicum, M. Valerius Messala Consul Solarium secundùm rostra in columna posuit; ut scribit Varro. Post captam Catanam hemicyclium excauatum fecit Berosus Caldaeus, Aristarchus Samius scapham, siue Hemisphaerium, &Discum Planum; Eudoxus Araneam in Astrolabo, siue Apollonius antiquior. Scopas Syracusius plinthum, siue lacunar, quod Romae in Circo Flaminio positum erat. Scipio Nasicam clepsydram, anno ab urbe condita quingentesimo nonagesimo quinto. Ctesibius Alexandrinus horologium ex aqua, &hydraulicas machinas. Arenariae ampullae sunt multo recentiores: sicut horologia, quorum rotae dentatae uersantur ui ponderum per funes: Quae autem sine ponderibus, per inuolucra laminarum ex chalybe rotas per uim intrinsecam mouentium: tum &aliae machnae innumerae astrorum motus &loca indicantes, uel imaginum incessum facientes sunt recentissimae: nisi quis Archytae columbam uolatilem &Archimedis Sphaeram (ut Claudianus putat) uersatilem pro ueris addu cat. Sed loquamur de lineis horariis. haec enim est compendij nostri materia. De his recentiores quidam scripsere. Sebastianus quidam fabricam earum tradidit: sed speculationem neglexit. Federicus noster Vrbinas, dum theoriam nimis affectat, obscure locutus est. Sunt &alij, qui non succurrunt, huiusmodi negocium tractantes: qui ad praxim fabricae ac descriptio nis usui esse possunt. Nos autem rem ipsam tribus olim libellis complexi sumus, fundamentum Theoriae &praxim exponentes. Lubet hîc summam, &quasi hypothesim quandam totius operis tradentes repetere: idque, ut prolixitatem uitemus, &tam breuiori, quàm faciliori uia studiosis satisfaciamus. Oportebit autem lectorem in hac nostra speculatione praenoscere terminos Conicorum elementorum, &diffinitiones ac proprietates Conicarum Sectionum, circuli; Ellypsis, Paraboles, &hyperboles, atque Non tangentium. Theoria Solarij. YTORARII circuli, qui horas à meridie coeptas distinguunt, &Aquorum medius est meridianus, sunt duodecim: qui per mundi polos incedunt: &Aequatorem in 24. arcus aequales (quae horae aequinoctiales dicuntur) diuidunt, in omni horizonte.