Latin
LINEIS HORARIIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 81
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in recto, iidem horas ab occasu &ortu inceptas determinant: quoniam rectus horizon est vnus de numero horum circulorum, quandoquidem per polos incedit IN obliquo autem horizonte, praedicti circuli partiuntur in 24 portiones aequas duos circulos (sicut Aequatorem eiusque alios paralle los) maximum, scilicet extantium integre, &maximum integre occulto rum: quos tangit horizon in illis punctis, in quibus secat Meridianum. Deinde in punctis diuisionum singulis tangunt dictos duos parallelos 24. circuli magni: de quorum numero est ipse horizon tangens dictos parallelos, in quibus eosdem secat Meridianus. Hi 24. circuli distinguunt horas ab occasu vel ortu exorsas. Nam, sicut dictorum parallelorum arcus inter puncta contactuum sunt inuicem aequales: ita arcus aequatoris &cuiuslibet eius paralleli, dictis circulis tangentibus interiecti sunt aequales, scilicet quindenorum graduum (vt in sphaericis elementis ostensum est: quae sunt horaria spacia, per motum diurnum, in quolibet parallelo computata. Itaque circulos, qui horas à meridie ceptas distinguunt, appellabimus secantes. Eos autem qui horas ab occasu, vel ortu exorsas determinant, vocabimus tangentes. Quod, si duo Coni communem verticem in centro mundi, &pro basibus dictos pa rallelos (qui horizontem tangunt) sortiti intelliguntur; iam tunc circuli secantes, qui super axe mundi (qui &axis est conorum) se inuicem intersecant: &ipsos conos secabunt super 24. latera singulos: in quibus &circuli tangentes tangunt conos. Hinc pendet tota linearum ho rariarum theoria. Nam quodcunque planum horologij solaris secuerit siue vnum, siue vtrunque conum; tunc communes sectiones plani secantis cum planis circulorum secantium factae: erunt lineae horariae, quę horas à meridie coeptas distinguunt: de quarum numero est linea meridiana, à meridiano facta. Quae quidem lineae in plano horologi Aequinoctialis, horologij horizontalis, &etiam verticalis in ipso axe se inuicem intersecant: sed in horologio meridiano, &horizontis recti aequidistant. Communes autem sectiones plani secantis cum planis circulorum tangentium, erunt lineae horariae: quae horas ab occasu, vel ortu coeptas indicant. De quarum numero est linea horizontalis, vnde sumitur exordium.