Latin
LINEIS HORARIIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 82
Unproofread scanNot analysed yet
Demum communis sectio plani secantis cum vna vel vtraque conica superficie fiet curuilinea periferia, in horologio quidem aequinoctiali circulus: in caeteris sectio aliqua ex conicis, cuius periferia, quam lineae à meridie horas partitę, secant: &in ipsis diuisionum punctis tangunt lineae horarum ab occasu vel ortu ceptarum terminatrices. Nam huiusmodi curua periferia in horologio horizontis obliqui, &in horologio verticali loci latitudinis 45. graduum est Parabola. In verticali autem maioris latitudinis, &in meridiano horologio, fiunt duae periferiae contrapositarum hyperbolarum. In horologio verticali minoris latitudinis est Ellipsis. Itaque sicut lineae, quae horas à meridie discernunt in obliqui horizontis horologio, in aequinoctiali &verticali se inuicem super vnum punctum axis intersecant, &in horologio meridiano &horizontis recti aequidistant; ita lineae, quae horas ab occasu distinguunt, tangunt ductas periferias: hoc est, in horologio aequinoctiali circulum: in horizontali omni, &in verticali 45. grad. latitudinis, Parabolam. In verticali minoris latitudinis Ellipsim. In verticali maioris latitudinis: &in omni meridiano horologio Hyperbolas contrapositas: tangunt, inquam, in illis punctis, in quibus easdem periferias secant lineae horarum à meridie ceptarum terminatrices. Item illud nota dignum, &minimè omittendum, quòd in horologio meridiano, linea horae 12. &linea horae 24. ab occasu vel ortu, sunt duae lineae, quae in conicis appellant Non tangentes, siue Non conincidentes. Quae scilicet in infinitum productae semper approximant, &nunquam concurrunt ipsis Hyperbolarum contrapositarum periferijs. Quae Non coincidentes fiunt quandoque in horologio verticali vltra latitudinem 45. graduum. Item in omni horologio horizon tis euanescit linea horae 24. Nam horizon faciens talem lineam, aequidistat plano horologij horizontalis. &in horologio meridiano euanescit linea horae meridianae, quam facit meridianus aequidistans plano horologij. &in horologio verticali latitudinis 45. graduum, euanescit linea horae duodecimae ab occasu. Nam planum circuli horę talis ęqui distat ipsi horologio. Demum in horologio quocunque, si quis circulus horarius aequidistet ipsius horologij plano, in illo linea horaria circuli talis euanescit. Ex praedictis pendet omnis horologij Scioterici speculatio &fabrica. De parallelis. (ap. II. EX praemisso igitur capite constat circulos horarios meridianos, qui Eper mundi polos, esse 12. Qui secantes vocantur: Circulos autem horarios occasuales tangentes esse 24. Qui cum Aequatore simul sunt 37. Conos autem duos, quorum bases sunt duo Aequatoris paralleli, horizontem tangentes. &quemadmodum planum horologij, dum secat ipsos circulos, facit lineas horarias eiusdem nominis: dum autem secar secat conicas superficies, facit curuas periferias, quas lineae horariae meridianae, per vnum axis punctum ductae secant, &in 24. sectionum pun ctis tangunt lineae horariae occasuales. &quoniam 24. citculi tangentes secant in 24. punctis aequatorem, in quibus eum secant duodecimam circuli secantes, &tangunt dictos duos aequatoris parallelos in 24. pun ctis, in quibus eosdem secant circuli secantes; Idcircò, (sicut eorum situs poscit) ipsi 24. circuli sese inuicem cancellatim vtrinque ab Aequatore intersecant. Intelliges ergo 22.