Latin
Cap. VI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 93
Unproofread scanNot analysed yet
similiter circa mundi axem circunductus cum suis radijs, in horologio horizontis obliqui, &eius verticali, lineam aequinoctialem, &Vnde talis descriptionis easdem curuas periferias describebat. inTheoria, per situm, motum, &mensuras satis notescit acutis genijs. Potest quoque in meridiano horologio recti horizontis fieri horarum descriptio similis &eadem penitus, quae dudum facta est in ipsius Sphaerae rectae horizonte. Omnis enim meridianus est rectum horizon alicuius loci: cum transeat per polos mundi, sicut horizon rectus: Vnde suscipit eandem penitus lineationem. Sed horologium verticale horizontis recti sistendum est ad aequidistantiam aequatoris, qui vicem gerit verticalis in Sphaera recta: in quo quidem horologio lineae horariae 12. secantes se inuicem in centro (de quarum numero sunt linea meridiana, &linea hoiae sextae) partiuntur periferiam aequatoris seu verticalis horologij in 24. arcus aequales. Et stylus ibi, est portiò axis per tale centrum incedentis, siue aequidistans axi. Vnde huiusmodi horologium aequinoctiale in quolibet horizonte obliquo constitui potest, secundùm inclinationem aequinoctialis, &situm axis ad eleuationem poli. Et tunc in punctis diuisionum dictorum 24. arcuum totidem rectae circulum tangentes determinabunt horas ab occasu numerandas: vbi styli indicis vertex (qui portio est axis) statuendus est in plano horae vigesimęquartae. qui stylus vtrinque promineat à centro aequaliter. Nam Sol existens in sex signis septentrionalibus illuminabit faciem horologij superiorem: in australibus inferiorem Demum horologium verticale Sphaerae rectae pro habitantibus sub polo, fungatur officio horizontalis: &vicissim horologium horizontale recti horizontis his, qui sub polo habitant, conuertetur in vertica le. Quae omnia perspicacibus ingenijs tam facilia intellectu, quàm iucunda situ videbuntur. Sed haec hactenus. Post hac de lineis horas ab occasu, vel ortu exorsas distinguentibus tractabimus: vt occa suales seorsum descriptae facilius &distinctius intelligantur. Nam hae vnà cum meridianis locatae confusionem lectoribus ingerunt. Sed prius oportunum fuerit Regulas tertij capitis de sectionibus, &aequidistantijs linearum in tabellam exponere. De lineis occasualibus describendis. VII. Cap. DECTIO &aequidistantia linearum supra scriptae tabellae sumuntur ex regulis tertij capitis. Hinc pendet modus describendi lineas horarum ab occasu exorsarum terminatrices. Exempli gratia, pro ho rologio horizontali latitudinis gr. 38. assumo ex descriptione quarti capitis lineam meridianam C eda. lineam aequinoctialem Im. lineam horae duodecimae ab occasu dqn.