Latin
Cap. VI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 95
Unproofread scanNot analysed yet
lineam quoque horae sextae à meridie as r. cum suis singulas spacijs ac diuisionibus. Et in linea aequinoctia li sit m. punctum, per quod incedit quinta linea à meridie. In linea ve rò d quin. horae duodecimae ab occasu sit n. punctum, per quod transit linea horae quintae ac dimidię à meridie. Nam recta linea per puncta mn. incedens, erit linea horae vigesimę tertiae ab occasu. Item linea horae quartae à meridie secet lineam aequinoctialem in puncto p. &linea horae quintae à meridie secet lineam horae duodecimae in puncto q. Nam recta perque erit linea horae vigesimę secundae ab occasu. Et similiter per sequentia puncta lineae aequinoctialis, in quae cadunt caete rae lineae horariae à meridie ceptae: &per sequentia puncta dimidiarum horarum in linea praedicta duodecima successiuè &ordinatim transibunt caeterae lineae horarum ab occasu in horologio horizontali dictae latitudinis graduum 38. cum stylo e b. super punctum e. perpendiculariter ad horizontem erecto. Quin etiam linea horae vigesimę tertiae ab occasu, &linea horae decimętertię ab occasu productae, coincident in idem punctum r. lineae a Sr. sextae à meridie. Item linea pque horae vigesimęsecundae ab occasu, &linea horae decimęquartae ab occasu pro ductae coincident in idem punctum S. dictę lineę sextae. &sic per ordinem caetera linearum paria in cętera puncta sextae prędictę lineę concurrent. Adhuc in m. puncto, vbi vigesimatertia linea secat ęquinoctialem lineam, coincidit &linea horae vndecimę ab occasu.