Latin
Cap. VIII
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 98
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pro fabrica horarum occa sualium in horologio meridiano, procedendum est per puncta diuisionum, in quibus lineae horarum meridianarum ibi iam aequidistantes secant aequatorem &lineas vigesimęquartae &duodecimae horarum ab occasu: LINEI occasu: quae sunt Non coincidentes duarum hyperbolarum contrapo sitarum. Quarum diameter communis orthogonaliter secat Aequatorem, &eius lineam in communi sectione Non tangentium dictarum. Quas hyperbolas facit planum horologij meridiani, secans contrapositos conos. Quorum vertex communis est in axe, centroque mundi: qui &axis est ipsorum conorum. &quorum bases sunt duo circuli aequales aequatoris paralleli, tangentes horizontem: sicut in primo capite latius disseruimus. Item ad latitudinem graduum 45. tam in horologio horizontali, quàm verticali, horarum occa sualium lineae tangunt parabolam vtrobique similem, &aequalem in punctis, in quibus eandem secant lineae horarum meridianarum: sicut in primo capite dictum est. Vlterius notandum, quòd in horologio aequinoctiali, quod est verticale in Sphęra recta, si circa mundi axem circunducatur zodiacus quin ti, capitis: radij tropici, &per capita mediorum signorum incedentes, describunt in plano horologij circulos concentricos ei, quem secant li neae meridianae, &tangunt occasuales, &maiores eodem. Sed radius aequinoctialis non describit periferiam, quoniam aequidistat plano ipsius horologij Item notandum, quòd quando vmbrę styli vertex cadit in punctum, in quo se inuicem secant duae, vel tres lineae horariae: in illo instanti terminatur simul hora singularum linearum. Exempli gratia, in lineamento septimi capitis, in puncto m. secant se simul tres lineae, scilicet linea horae quintae à meridie, linea horae vigesimaetertiae, &linea horae vndecimae ab ortu. Si igitur ab occiduo Sole proiiciatur vmbra styli in punctum m. tunc instat hora quinta post meridiem vigesimatertia ab occasu, &vndecima ab ortu. Similiter in quolibet puncto alterius coincidentiae dicendum. Regulae generales.