Latin
Cap. VIIII
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIIII. ENIQUE in omni horologio notandum, quòd planum sui cir Pculi aequidistantis (qui circulus in horologio horizontali est horizon, in verticali verticalis, in meridiano meridianus: in aequinoctiali Aequator) transit per cacumen styli proijcientis vmbram &per planitiem labrorum vasis ipsius horologij (quae labra sunt summitates pa rietum horologij eiusdem altitudinis cum stylo.) Vnde si ponatur super cacumen styli filum radens planitiem labrorum, &aequidistans ali cui lineae horariae in fundo vasis descriptae; tale filum signabit lineam horae eiusdem in planitie dicta. &tunc linea fundi cum lineis labrorum connectenda est, per lineas in parietibus lateralibus ductas. Nam cir culus talis lineae horariae sortitur planam superficiem ductam per cacu men styli, &facientem in fundo, labris &parietibus lineas praedictas; quae sunt membra continuantia dictam lineam horariam in talibus superficiebus. Vnde Sol existens in plano dicti circuli proiiciet vmbran dicti fili in lineam talem horariam per fundum, parietes, &labra horo logij deductam. Atque ita vmbra styli semper desinet intra vas horologij siue in fundum, siue in parietes.