Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xl
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem planum secet Sphaeram praeter centrum, sectio erit circulus minor, centrum habens extra Sphaerae centrum, &Sphaeram secans in duas inaequales portiones. Vnde circuli maiores omnes in Sphaera sunt inuicem aequales, &se inuicem in semicirculos diuidunt: quoniam commune centrum habent. Circuli autem minores aequaliter remoti a centro Sphaerae sunt aequales. Remotior autem minor. Axis Sphaerae est eius diameter super quo mouetur. Et est eius circuii, per cuius centrum perpendiculariter transit. Poli sunt axis extrema, quae singula aequaliter remouentur a sui circuli periferia. Circuli paralleli in Sphaera habent eundem axem, &eosdem polos, &è contrario. Circulus maior in sphaera incedens per polos circulorum aequidistantur: diuidit eos singulos per aequalia. Si autem praeter polos, per inaequalia (excepto maiori aequidistantur) arcus autem coalterni duorum circulorum vtrinque aequaliter à medio remotorum, sunt aequales. Et remotior, maio rem patitur inaequalitatem. idemque facit maior obliquitas secantes. Cir culus maior ductus per polos circulorum in sphaera se inuicem secantium, diuidit vtrasque portiones eorum per aequalia, se vero contingen tium, transit per punctum contactus. Si duo circuli maiores eant per polos circulorum aequidistantium, vel tangant eorum minimum. Tunc norum arcus inter semicirculos maiorum recepti sunt similes: Et maiorum arcus aequidistantibus duobus inclusi sunt aequales. HIS praemissis, veniemus ad Sphaerae mundanae introductionem. Quidquid autem super isto negocio tradendum est, aut pertinet ad principia, aut ad circulos, aut ad motum primum, aut ad motus secundarios. Haec singula summatim ac paucis explicabimus. Sphaerae principia, quae sunt sex Ptolemaei conclusiones. AELI figuram esse sphaericam, &motum eius circularem. Nam coelo vniuersa comprehensuro congrua fuit forma capacissima ad motum circularem facilis, &quae semper intra eosdem se limites contineret: &talis est sphaerica. Item si secus esset, coeli propter plures motus circulares frangerentur, aut vacuum in eis reperiretur. Id idem sensibili comprobatur experimento. Quòd autem astrorum corpora sunt sphaerica, constat: quoniam quaqua versum spectata rotunda videntur. Item à ne cessitate motus ab exemplo coelestis &elementarijs formae. A cremento &decremento Lunae TERRAM esse rotundam. Nam rotunditatem ab ortu ad occasum arguit anticipatio ortuum &occasuum stellarum per indicium lunaris eclipsis. Rotunditatem ab austro ad boream indicant crementa meridianarum altitudinum &polorum mundi. Quod autem talis rotunditas sit circularis, patet, quoniam anticipationes dictae, atque crementa sunt spacijs locorum proportionalia. Quod aqua sit rotunda, ostenditur à dictis argumentis. item ab apparitione successiua scopulorum, arcium, insularum. Quod globus totus sit rotundus similiter ostenditur. item ab vmbra terrae in deliquio Lunae. Ab aequali nisu in centrum, &ab aequali distantia à centro.