Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xli
Unproofread scanNot analysed yet
Quod totus mundus sit rotundus, comprobatur à similitudine mundiarchetypi. Terra tamen ob duritiem non potuit perfectam rotunditatem adipisci: sed montium eminentiae, aut valles ad tantam molem collatae non sentiuntur TERRAM in medio mundi sitam esse. Id enim sequitur, cum de toto coelo hemisphaerium, de circulis magnis semicirculos videamus, neque aliter constarent crementa dierum, ac noctium, neque lunares eclipses, neque vmbrarum aequinoctialium termini in rectam lineam desinerent. Item cum demonstratum sit eam in duabus mundi diametris esse, sequitur vt sit in centro. Idem poscit lex naturae grauia in medium compellentis. TERRAM respectu firmamenti quasi punctum esse ostenditur haec similiter. Secus enim non videremus dimidium coeli, &dimidia magnorum circulorum. Et distantia centrorum instrumenti &terrae inferret sensibilem in obseruationibus diuersitatem. Item stella in motu primo non appareret eiusdem semper magnitudinis. Adhuc cum minima stellarum (quae maior est, quàm terra) sit respectu firmamenti quasi punctum, argumentum sumetur à fortiori. QUOD terra localem motum non habet, ostendere. Nam per motum rectum relinqueret centrum, &minus grauiae restarent in medio. Per motum verò circularem super alium axem ab axe mundi, variaretur altitudo poli. Super axem verò mundi, relinqueret, quaecunque sunt in aere versus Occidentem aedificia corruerent. Et lapis sursum iactus non eodem recideret. Essetque contra naturam stabilitatis terrae. MOTVS coelestes in duplici differentia reperiri Nam motus primus, per quem Sol &astra omnia oriuntur &occidunt, &reuolutionem in spacio diei naturalis perficiunt, super axe polisque Mundi, omnibus est cognitus. Secundarius verò huic contrarius ab occasu ad ortum Solis, Lunae ac planetarum super axe Zodiaci, patet ex quotidiana obseruatione, &ex varia ipsorum velocitate. Vnde notescit ex numero motuum &velocitate numerus, &ordo Sphaerarum coelestium, scilicet primi mobilis, Coeli stellati Saturni, Iouis, Martis, Solis, Veneris, Mercurij, atque Lunae: sicut postea distinctius explicabimus. Haec sunt principia Astronomiae, quae praedictis &alijs argumentis demonstrantur. Non enim sunt per se nota, sicut arithmetica &geometrica, &purè mathematica fundamenta. De Mundo. VNDVS est Sphaera, cuius centrum est ipsum vniuersi, terraeque centrum: superficies verò ipsa primi mobilis, siue coeli vltimi conuexa.