Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xxxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Sic per triplicem respectum, Philosophia tribus modis distingui potest. Nec te lector ingeniosè moueat diuersitas positionum: quandoquidem in vnaquaque trium diuisionum Scientiae, &artes (vtcunque disponantur) semper inuicem cognatae, &ab eadem radice propagatae consistunt. Quoniam itaque Speculatiua pars Philosophiae diuiditur in naturalem, Mathematicam, ac Theologiam. Atque Theologia excedit facul tatem humanam. Physica verò, propter materiae fluxum, incerta. idcirco commendatur Mathematica, &praecipuè Astronomia, propter certitudinem demonstrationis, &subiecti nopilitatem, vt ait Ptolemaeus. Igitur Astronomiae principia tradituri, praemittemus quaedam geometrica, &necessaria praeambula. Geometrica principia.