Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xxxvii
Unproofread scanNot analysed yet
PVNCTVM est signum quantitatis expers. Linea est longitude latitudine carens. Linearum quoque alia recta, alia flexa. Superficies est, quae longitudinem &latitudinem habet. Superficierum alia plana, alia curua. Angulus est linearum concursus indirectus. Angulorum alius rectilineus, alius alterius modi. Recta in rectam perpendicularis est, cum vtrinque angulos facit aequales, qui recti dicuntur. Angulus recto maior, obtusus: minor autem acutus dicitur. Terminus est simes, seu finis. Figura est, quae termino, vel terminis clauditur. Circulus est figura, cuius centrum à periferia aequaliter distat: hunc diameter per centrum ducta in semicirculos diuidit: recta verò praeter centrum in portiones inaequales. Rectilinearum figurarum quaedam sunt trilaterae, quaedam quadrilaterae, quaedam multilaterae. Triangulorum autem quoddam aequilaterum: quoddam Isosceles, quod duo tantùm latera aequalia habet: quoddam Scalenum, quod tria inaequalia. Item aliud orthogonium, quod vnum ex angulis rectum: aliud amblygonium, quod vnum obtusum: aliud oxygonium, quod omnes acutos habet. Semper autem majus latus opponitur angulo maiori. Et anguli tres coniuncti conficiunt duos rectos. Quadrilaterarum figurarum quinque sunt species, Quadratum, Rhombus, Rectangulum, Rhomboides, &Trapezium. Ex quibus prima &secunda sunt aequilaterae solum Prima &tertia rectos habent angulos. Secunda &quarta oppositos angulos habent aequales. Tertia &quarta latera etiam opposita aequalia. Postrema verò neque aequilatera, neque aequiangula est. Rectae autem paralleli, siue aequidistantes sunt, quae in eodem plano descriptae quorsumcunque &quantumcunque protractae contactum non admittunt. Parallelogrammum est, cuius opposita latera aequidistant. quales sunt aequilaterarum primae quatuor species. Limites &coincidentiae linearum sunt puncta. Cuiuslibet figurae rectilineae anguli omnes coniuncti conficiunt tot paria rectorum, in quot triangula diuiduntur. Vnde quatuor anguli figurae quadrilaterae conflant quatuor rectos, quia resoluitur in duo triangula. Anguli figurae pentagonae conflant sex rectos, quoniam secatur in tria triangula, &sic deinceps.