Latin
REVERENDI DO. FRANCISCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica xxxviii
Unproofread scanNot analysed yet
SOLIDVM est corpus sub triplici dimensione contentum hoc est, quod longum, latum &profundum est. Perpendicularis recta in planum est, quae rectos facit angulos cum rectis in plano ductis. Parallela plana sunt, quae quoquo versum &quantumcunque producta nusquam coincidunt. Parallelepipeda solida sunt, quorum oppositae bases sunt parallelae. Solidorum species sunt Pyramides, Columnae, Prismata, atque polyedrae figurae. Angulis solidus fit ex concursu trium, vel plurium angulorum planorum, quos necesse est quatuor rectis angulis esse minores. Ex polyedris figuris solidis quinque tantum sunt, quae regularia dicuntur, quoniam sub aequilateris, &aequiangulis &aequalibus inter se basibus singula continentur. Pyramis, scilicet quatuor triangulis. Octaedrum octo. Cubus sex quadratis. Icosaedrum triangulis viginti. Dodecaedrum duodecim pentagonis. Conus est Pyramis rotunda super basim circularem. Cylindrus columna rotunda, pro basibus habens circulos aequos ¶llelos. In his axis per verticen ¢ra basium ducitur. Qui cum perpendicularis est, est ad basim, Conus &Cylindrus dicetur rectus. Secus autem Scatenus. Tam duae rectae se inuicem secantes, quàm omne triangulum rectilineum in vno iacent plano. Sphaera est solidum sub vna superficie conclusum, à qua centrum medium aequaliter distat. Eius diameter vel axis per centrum incedit, vt Theodosius. Vel solidum, quod à semicirculo super fixam diametrum circunducto describitur, vt ait Euclides. Ratio seu proportio est quantitatum eiusdem generis collatio. Similes, eaedem, vel aequales rationes sunt, quae vel eiusdem sunt nominis, vel qualibet nominata ratione simul sunt maiores, vel simul minores. Nominatur autem ratio à numeris. Eiusdem rationis quantitates proportionales dicuntur. SIMILES planae, similiterque positae figurae sunt, quarum anguli singuli singulis aequales &totidem. Et latera singula singulis proporrionalia, &aequidistantia. Similia &similiter collocata solida sunt quae sub similibus &eiusdem numeri basibus, ¶llelis continentur Et fieri potest interdum, vt in positione simili planarum duo latera figurarum, vel bina congruant simul. Et in locatione simili solidarum, duae bases, vel binae, vel ternae communicent vni plano, reliquis aequidistantibus. Correlatiua latera, vel correlatiuas bases, correlatiuis singulas singulis conferendo. Item similes Coni, aut similes Cylindri sunt quorum axes sunt basium diametris proportionales, &recti vel aequaliter inclinati. Omnes autem duo circuli, &omnes duae Sphaerae sunt ad inuicem similes, quoniam semper habent diametros perimetris proportionales. Item in circulis chordae proportionales diametris abscindunt similes portiones, quae suscipiunt aequos angulos, siue ad centrum, siue ad periferiam positos. In Sphęris quoque circuli (quorum diametri sphęricis diametris proportionales) similes abscindunt sphaeritas portiones. Tam autem parallelogrammum ad suum triangulum, quàm columna tetragona ad suum Serratile, dupla est.