Latin
413
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 413
Unproofread scanNot analysed yet
sed etiam in tempore est prius &posterius, propterea quod semper alterum eorum sequatur alterum, Ac ne intelliga mus motum insequi tempus, sed è conuerso tempus, insequi motum, hac in re eadem paulo post adscribit: καὶ τότε φαμεν γεγονέναι χρόνον, ὅταν τοῦ προτέρου καὶ ὑστέρου ἐν τῇ κινήσει αἰσθησιν λάβωμεν. Et tunc dicimus factum tempus, cum prioris, &pesterioris in motu, sensum acceperimus. Duobus his locis clarè perspecta sunt, prius &poste rius, ante motui &magnitudini &loco inesse, quàm tempori. Quomodo ergo dici potuit verè, prius &posterius; quomodo erunt, non existente tempore (ad quam interrogationem, suis verbis respondebimus. extincto tempore, posse ea superesse in motu, in magnitudine &loco. Nec veriore ratione deducitur temporis aeternitas ex isto priore. 8. physico cap. 1. siquidem motus natura est tempore ipso prior. Finis quarti libri. PERI