Latin
413.1 to 413.7
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 413.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
DISCVSSIONVM PATETICARVM LIBER TOMI IIII DE MOTVS AETERNITATE. VLTVM, multoque anxium laborem susceperat Aristoteles par te tertij &quarti Physicorum, &toto sexto, vt ex temporis infinitate, diuisione, continuitate, successione, aeternitatem eius, atque etiam motus, adstrueret. Harum rerum, rationumque fallacias fal sitatesque deteximus nos, labore non minore. Actum ergo fuerit de tem poris aeternitate nisi motus aeternitas subueniat. Atque haec fuerat altera illa ratio. Tempus non deficiet, siquidem semper est motus. Succurret autem motus aeternitati temporis, non infinitate, non diuisione, non continuitate, non suc cessione, quae omnes ijsdemmet rationibus in motu quoque dirutae sunt: Aliunde ergo argumenta sumenda, vt motum aeternum esse probetur, construatur. Quo con structo, temporis quoque aeternitas veluti soror gemella consequetur. Quibus ergo artificiis, machinisue construit Aristoteles motus aeternitatem? Sanè 8. physico capitibus I. 7. 8. traditae sunt ab eo rationes, vti Peripatus autumat, fortissimae validissi mae, quibus motus aeternitas necessariò conuincitur. Eas ergo rationes aggredia mur, perpendamus, vim earum excutiamus. Primo itaque capite ita habet. Ἀρξώμεθα δὲ πρῶτον ἐκ τῶν διωρισμεῖον ἡμῖν, ἐν τοῖς φυσικοῖς πρότερον. φαμὲν δὴ τὴν κίνησιν εἶναι ἐντελέχειαν τοῦ κινητοῦ ἢ κινητὸν, ἀναγκαῖον ἄρα ὑπάρχειν τὰ πράγματα, τὰ δυνάμενα κινεῖσθαι καθʼ ἑκάστην κίνησιν. Incipiamus ergo primum, ex determinatis nobis prius in physicis. Dicimus itaque motum eße entelechtan mobilis, quatenus mobile. Neceße ergo est existeres, quae possint moueri, secundum quemque motum. Paulo verò post exempla quaedam sic subiunxit. οὐκ οὖν καὶ ταῦτα ἀναγκαιον, ἢ γενέσθαι, ποτὲ οὐκ ὅντα, ἢ αίδια εἶναι. εἰ μὲν τοῖνυν ἐγένετο τῶν κινητῶν καὶ κινητικων ἕκαστον ἀναγκαῖον πρότερον τῆς ληφθείσης ἄλλην γενέσθαι μεταβολὴν, καὶ κίνησιν, καθ ὴν ἐγένετι τὸ δυνατὸν κινηθέναι, ἢ κινῆσαι. εἰδʼ ὅντα προύπηρχεν ἀεὶ κινήσεως μὴ οὐσης, ἄλογον μὲν φαίνεται καὶ αὐτόθεν ἐπισήσασιν οὐ μὴν ἀλλὰ μᾶλλον εἰ προῖοῦσι τοῦτο συμβαίνειν ἀναγκαῖον. εἰ γὰρ τῶν μὲν κινητῶν ὅντων τῶν δὲ κινητικων, ὅτε μὲν ἔσται τὸ πρῶτον κινοῦν, τὸ δὲ κινούμενον, ὑπεδὲ οὐδὲν, ἀλλὰ ἡρεμεῖ, ἀναγκαῖον τοῦτο μεταβάλλειν πρότερον.