Latin
449
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 449
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ideo rectè ac verè à nobis concludetur, ignem illum nullo modo posse esse mistionis elementum. vt antea compositionis non esse demonstra uimus optimaque ratione, nullo refragante sensu, sphaeram illam è natura rerum eijci de bere, veluti frustraneam ac superuacuam, nulli rei deseruientem, contra Aristotelica dogmata, Aristotelicis tamen edictis ac legib. Qui sensuum testimonia toties rationibus praetulit neque vnquam sciuit contra sensum rationibus vti, neque eorum philosophiam vnquam probauit, qui omnia ad determinatas quasdam opiniones deducere conantur πρὸς ὡρισμένας τινὰς δόξας ἀπαντα ἀνάγειν βάλονται. Quo nomine Senatui, populoque suo, si nunc viueret, maximoperè succenseret: qui, verba sua vt plurimum non intellecta, non cum aliis collata, sensui, rationi b. à sensu ductis repugnantia, secum ipsa pugnantia, clamorib. rixis, pugnisque mordicus, vt oracula, tuentur. neque admittunt preceptum seu monitum praeceptoris illud, oportere eos, ἔχειν λόγους εἴ τι νες πρὸς τὴν αἵσθησιν ὁμοιολογούμενα λέγωσι. habere rationes, quae ad sensum confessa dicant. Quòd si licuit ipsi, contra veteres, ac fortè iniuria inferre, cur non &nobis iure in memoriam reuocare liceat? Finis Libri Septimi.