Latin
DIS CVSSIONVM
Francesco Patrizi, Discussiones peripateticae 449-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIS CVSSIONVM PERI PATETICARVM, TOMI IIII LIBER VIII DE ELEMENTIS II. ACTENVS ingenti sanè labore, patentibus tamen &sensib. &rationib. igneum elementum, &spaeralem illum ignem de sede sua tam sublimi deiecimus, è rerum natura ablegauimus. Et si quid esset, frustra neum esse elementum, quod nec ad vniuersi compositionem, nec ad rerum generationem mistionemue faceret. Atque ita in illud de numero 16. propositorum dogmatum 4. esse sub luna elementa falsum esse demonquosanè iacent omnia ea de 16. quae ab hoc i. pendent 9. nempe 4 strauimus. Cum esse simplicia corpora sub luna. leuitate ignem sursum ferri, ignem leuissimum esse. ignem omnibus supernatare: ignem duabus qualitatibus praeditum esse. vna tamen praecipua. eius qualitates cuiquam aliorum esse contrarias. eum in alia elementa transmutari. facilius ea quae sit illi cum altero communis. Modo &haec ipsa, quoad reliqua pertinent, elementa &reliqua dogmata sex discutiamus. diligenter: Ac primò, an tria quae nobis sub luna restant elementa simplicia corpora sint. esse simplicia videtur Aristoteles velle, dum de motib. agens simplicibus, &mistis I. de coe lo ait, simplices motus, simplicibus corporib conuenire, motus autem simplices rectum ac circularem. Rectumque duplicem esse, à medio, &ad medium: hunc grauibus elementis, illum leuibus assignans, atque ita ferè concludens, ἐπεὶ δὲ παντὸς τοῦ φισικοῦ σώματος, ἐστὶ κίνησις οἰκεία τῶν δὲ κινήσεων, αἱ μὲν ἀπλαὶ, αἱ δὲ μικταὶ, καὶ αἱ μὲν μικταὶ τῶν μικτῶν, αἱ δʼ ἀπλαὶ τῶν ἀπλῶν εἰσὶ, φανερὸν ὅτι ἔσται ἄττα σώματα ἀπλὰ, εἰσὶ γὰρ καὶ κινήσεις ἀπλαὶ, ὥστε δῆλον καὶ ὅτι στοιχεῖα καὶ διὰ τὸ ἐστὶ. Cum verò omnis physici corporis est motus proprius. Motuum autem: hi quidem simplices, hi autem misti. &misti quidem mi storum, simplices verò simplicium sunt, clarum quod erunt quaedam corpora simplicia, sunt. n. &motus simplices. itaque manifestum, &quod sint elementa &quam ob rem sint. Simplicia ergo corpora sunt, quae simplicibus motibus mouentur, recto duplici &circulari, coelum scilicet &quatuor sua elementa. Quae dum de motibus eorum ageret simplicia vocauit &asserere, sibi est visus. sed alibi, nempe 2. de Ortu, vbi non anim plius de motibus disputat, veluti obliuione captus, negat esse simplicia haec eadem.