Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Et homines quidem secundum narrata Democriti, minutorum instar vermium nascebantur, paulatim &insensibiliter humanam figuram assumentes; vel ut Anaximander dicebat, ex sinu matris prodibant, corticibus quibusdam inclusi rudibus, &spinosis, echinato calici, quo castanea fructus suos vestire solet, non dissimilibus. Diversa ab hac Epicuri &sequacium doctrina fuit, qui in utero terrae certis quibusdam tunicis &membranis inclusos fuisse homines, &caetera animalia voluerunt, quibus maturo tempore disruptis, &dilaceratis, omnia nuda, nullo caloris vel frigoris sensu prodiissent, &huc illuc divagando, prima sui alimenta matrem sugendo traxissent: quae mater terra cum mirabilibus istiusmodi generationibus hactenus suffecisset, brevi effoeta, &quasi senio confecta, sterilis facta fuisset, hominibusque &reliquis perfectis animalibus producendis ultra non sufficiens, generandorum animalculorum, muscarum scilicet, vesparum, cicadarum, araneorum, formicarum, scorpionum, omniumque vermiculorum terrestrium, &aëreorum, quae Graecis ἔντομα ζῶα, Latinis insecta vocantur, facultatem retinuisset, plantis sponte sua, nullo semine praevio nascentibus.