Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Et in hoc conveniunt omnes antiquorum simul &recentium Philosophorum scholae, constantissime docentes, terram hactenus &produxisse illa, &producturam porro ad interitum usque sui. Nec tamen eundem omnes modum generationis insectorum, nec eandem omnes partem determinant, à qua animae in eadem deriventur. Dicunt enim, non solam terram, sed animalia etiam omnia, viva pariter &mortua, nec non res omnes à terra productas, omnia denique illa, quae putredini &corruptioni propiora sunt, hac occulta virtute gaudere.