Latin
155
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 155
Unproofread scanNot analysed yet
155 nere extinctas, si Soli exponantur, aut cineribus calidis conspergantur, reviviscere, non standum mihi in his eorum dictis arbitrabar, sed eam curiositatem adhibui, ut propriis oculis experimentum caperem, nec tamen unquam fortuna mihi ita favit, ut millies repetitis experimentis vel unicam reviviscere viderem; Quare, cum apud Aelianum, Plinium, Isidorum, &modernorum non paucos legissem, haec ipsa animalcula in aquis aut quovis alio liquore suffocata, si radiis solaribus, &tepido calori cinerum exponantur, reviviscere veritatis inquirendae ergo muscas ordinarias octo in vas vitreum, aquâ, ob immissam glaciem frigidissimâ, non ultra dimidiam partem repletum, conjeci, &exacto horae unius &dimidiae spatio unam illarum submersam fundum vasis petiisse, &natantium unam nonnihil sese movere, vidi, ut vivere eam cerneres, reliquis septem, ut videbatur, plane mortuis.