Latin
156
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 156
Unproofread scanNot analysed yet
Exemtas ex aqua Soli exposui, &dimidii minuti tempus vixdum intercesserat, cum duae earundem movere sese coeperunt, &exacto alio momento avolarunt. Ex sex reliquarum illa, quae fundum vasis petierat, nec non ex natantium numero tres aliae, sub finem trium aut circiter minutorum signa vitae exhibuerunt, pedes movendo, &exserendo proboscidem, ac jam volutando sese avolaturae videbantur, cum illas paulo post mors serio deprehendit, nullo amplius exhibito De generat. insector. 157. bito motu, quomodo nec reliquae duae, quibus octonarius absolvebatur, unquam movisse sese, aut rediisse in vitam visae sunt.