Latin
160
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 160
Unproofread scanNot analysed yet
Intra proximum biduum quicquid ovorum restabat excludebatur, natis tum quinquaginta araneolis: &quia id agebam, ut viderem, quantum temporis araneoli vivere sine cibo possent, nihil illis, quo nutriri possent, subministravi; quare cum octavo Septembris nonnulli morerentur, intra primum &septimum Octobris omnes morDe generat: insector. 161 mortui sunt, exceptis tribus, qui matrem comitabantur, eâque trigesimo Decembris mortuâ in octavum usque Februarii diem vitam produxerunt, aucto nonnihil, ut manifestissime apparebat, eorundem corpore.