Latin
161
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 161
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ex me quaeras, qua ratione hi tres araneoli increverint, fortasse responderem, ab adtracto ex demortuorum fratrum &matris cadavere alimento: &si hoc nihili putas, extensio forte corpotum eorundem id efficere pocuit, ut crevisse viderentur. Ego tamen priorem sententiam prae ecunda sequi mavelim: nec hii apud me est, quod vulgus credit, &authorum plurimi scripserunt, nullum animal individuum propriae speciei devorare, cum multorum experimentorum fide mihi constet, non aliam hac fabula fabulosiorem fabulam, nec aliud magis mendaxi hoc mendacio mendacium auditum esse.