Latin
162
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 162
Unproofread scanNot analysed yet
Memini, me authore leonem quandoque carnibus leonis foeminae pastum; nec tamen credibile erat, illum a fame sollicitatum huc descendisse, cum eodem die haud paucas vervecinae carnis libras absumsisset. Vulgus venatorum, experientiâ edoctum, novit, aprum in sylvis mortuum, ab apris aliis ibidem commorantibus absumi. Ursi ursorum, tigrides tigridum carnes devorant: atque adeo tibi dico, hoc eodem anno à Meemet Bei, vel Generale militiae regni Tunetani Serenissimo Magno Duci, Domino meo, dono missa esse diversi generis peregrina, &curiosa animalia.