Latin
178
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 178
Unproofread scanNot analysed yet
Inde subjungit Blancanus, filum aranei quandoque non esse unum &simplex, sed revera duplex, à quorum uno araneus dependeat, altero huc illuc per aërem volirante, usque dum aliquid inveniat, in quo consistere &firmari possit. Et haec certe sententia multum à ratione &verisimili trahit, ut verum id de quo agitur esse possit, speciatim, si araneus ab altissima arbore dependeat: mihi tamen tempus defuit, ut quod lubentissime fecissem experimentum capere non potuerim. Saepissime quidem observavi, araneos filamenta sua ab uno lateDe generat. insector.