Latin
179
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 179
Unproofread scanNot analysed yet
179 latere viae regiae ad aliud deducere, nec non extremitates filorum suorum alligare ad fastigia palorum, quibus vites sustinentur. At vero si ponamus altitudinem palorum non excedere tres vel quatuor ulnas, latitudinem autem viae minimum esse ulnarum octo vel decem, quomodo araneus ab usque adeo humili loco dependens, filo principali eam longitudinem dare potuerit, ut quae ab illo procedunt filamenta collateralia pertingere ad latus alterum viae regiae quiverint, id equidem concipere non possum. Sit ergo quomodocunque velit, &quisque id quod maxime ei arridet credat: ego, ut ad priorem discursum redeamus, tibi dicam, me, collecta &caesa araneorum haud exigua quantitate, massam omnem in vase aperto reliquisse, quod muscae audacter ingredientes, quasi vindictae loco stercus ibi suum deposuerunt; quo factum est, ut cadavera haec brevi verminando, ex vermibus obdurescentibus ova vel chrysalides, &exi chrysalidibus totidem muscae natae sint, quales per aedes nostras vagantur. Sed missos faciamus araneos.