Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Est alia etiam sapientum secta, quae pro vero habet talem generationem à minimis quibusdam fasciculis, &aggregatione atomorum derivari, quae atomorum congregationes omnium omnino rerum semina sint, &hujus seminis omnia plena esse. Et seminis quidem hujus omnia plena esse, multi etiam alii fatentur, dicentes, hujus generis semina in principio mundi à Deo nullibi non sparsa, &disseminata, ad foecundandum elementa, foecunditate non momentanea, &evanescente, sed perpetua, &quae pari cum elementis passu procedat: atque hoc sensu capiendum esse putant, quod in sacris literis legitur, Deum omnia simul creasse.