Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed maximus etiam nostri seculi Philosophus, immortalis ille Guilhelmus Harvaeus certo statuit, rem omnibus viventibus communem esse ex semine nasci, non aliter quam ex ovo, sive hoc semen ab animalibus ejusdem speciei, sive aliunde casu derivetur &procedat. Quippe omnibus viventibus id commune est, inquit, ut ex semine, ceu ovo, originem ducant: sive semen illud ex aliis ejusdem speciei procedat, sive casu aliunde adveiat. Quod enim in artes aliquando usu venit, id idem quoque in natura contingit: nempe, ut eadem casu, sive fortuito eveniant, quae alias ab arte efficiuntur: cujus rei (apud Aristotelem) exemplum est sanitas. Similiterque se habet generatio (quatenus ex semine) quorumlibet animalium; sive semen eorum casu adsit, sive ab agente univoco ejusdemque generis proveniat. Quippe etiam in semine fortuito inest principium generationis motivum, quod ex se, &per se ipsum procreet; idemque, quod in animalium congenerum semine reperitur; potens scilicet animal efformare.