Latin
180
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 180
Unproofread scanNot analysed yet
Sufficienter enim mihi demonstratum esse videtur, carnes non verminare, &supradicta insectorum genera ex carnium substantia non nasci, ut tempestivum putem ad alia progredi, quae vulgo &hominibus magni nominis &reverendis verminare putantur, inter quae caseus primas obtinet, heluonibus artem jactantibus De generat. insector. 181 bus producendi ex eodem vermes, ad oblectamenta gulae: &causam quidem efficientem huus generationis reducunt ad unam earum, quas in principio huius epistolae tibi enumeravi. At vero sapientissimus Petrus Gassendus innuit, muscas forte, &animalia volantia foliis herbarum &arborum impressisse sua emina, quae deinde à vaccis, capris similique pecorum genere absumta, lacti pariter &caseo iliam facultatem tribuerint, ut producere successu temporis vernes possent. Et certe, haec senrentia pluribus non displicet, nec ego nunc quidem negaverim, ta rem sese habere.