Latin
185
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 185
Unproofread scanNot analysed yet
insector, 185 vitreus in quem patente semper ejus orificio, misi partem dimidiam casei nostratis, idque ex recentioribus &optimis, qui sub finem mensis Junii inveniuntur: exactis aliquot diebus visi sunt super hoc caseo nonnulli vermes, qui bene considerati, non unius generis esse dignoscebantur. Majores per omnia similes erant vermibus aliis, qui in carne nascuntur: ejusdem prorsus figurae etiam minores erant. ad tamen praecipuum habepant, quod cerebrosiores, &nagis quam reliqui agiles expeditius in vitro incedebant, &costrum caudae admoventes, facto quasi circulo, per varios salcus sese modo huc modo illuc vibrabant, ita ut nonnunquam ex vase illo prosilirent, in quo nati erant.