Latin
186
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 186
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio vel quarto dieà nativitate eorundem, tam his quam illi more solito quieti sese dabant, &in ova corrugabantur, sola magnitudine diversa, ex quibus selectis, &diverso vaseexceptis prodierunt, ex majoribus quidem totidem muscae ordinariae, ex minoribus vero spatio dierum duodecim certum genus muscarum minutarum nigricantium, simile formicis alatis, quod genus, vix natum, maxima &incredibili promptitudine &velocitate subsultando &volando motum quasi perpetuum repraesentare videbatur. Inde masculi cum foeminis sese conjungentes illos actus exercebant, à quibus propagatio earundem sperar naturaliter poterat: sed deficiente victu brevi moriebantur. Dun De generat. insector. 187 Dum haec observabam, forte caseum inveni jam verminantem, cujus sanas partes à verminosis secernens, suis singulas vasis seorsim excepi. sed de sanis partibus nullus unquam vermis natus est, &ex vermibus qui in verminosis partibus jam nati erant, prodiit multitudo minutarum illarum nigricantium muscarum, de quibus supra, ne una quidem comparente musca ordinaria.