Latin
205
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 205
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ita eventurum esse mihi quam maxime probabile videtur, utut eventus mihi, quanquam iterato aliquoties processu, non responderit: id sive vitio industriae meae, vel ob quod aliud impedimentum acciderit, haud facile dixerim: potest tamen fieri, cum omnia ex praescripto P. Athanasii fecerim, &lutum adhibuerim fossarum exsiccatarum, fossis illis non nisi sub aestatem exsiccatis, quo tempore ova vel semina ranarum jam exclusa sunt, ut deficientibus ovis ranae quoque nullae natae sint. Observavi tamen, ranas, cum in fossis &paludibus nascuntur, piscium instar, non bipedes, sed sine omnibus omnino pedibus, caudâ longâ, planâ &quasi bifidâ dotatas nasci, quâ corporis figurâ per multos dies natantes incedunt, cibum captando, crescendoque: inde pedes exerunt anteriores, &post dies aliquot alios De generat. insector.