Latin
207
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 207
Unproofread scanNot analysed yet
207 alios sub pelle, quae totum corpus ambit, pedes producunt posteriores, nec non exacto certo temporis spatio caudam exuunt, quam Plinius, Rondeletius, atque tot alii scriptores falso in duas partes formandis pedibus dividi crediderunt: cujus rei veritatem experiri quivis poterit, tantum ut ei placeat cultro anatomico examinare aliquam harum recens natarum ranularum, &videbit pedes posteriores à cauda ceu membrum à membro manifestissime distingui, &si vivario eas incluserit, observare ei licebit qua ratione per multos dies incedant quatuor pedibus simul &cauda instructae. Sed quid dicam de ranis illis minoribus, quas vulgus decidere sub aestatem ex nubibus cum pluvia, vel virtute aquae pluviae, eo ipso, quo cadit momento, in pulvere generari credit? Atqui de his sufficienter in observationibus circa viperas locutus sum, observando, quod ranae illae, quas decidente tenui pluvia videmus, diebus aliquot ante casum pluviae, natae sint, &in sicco morantes inter dumeta herbarum &saxa, vel terrae cavitates delitescant: &quia ejusdem cum terra coloris sunt, hinc fit, ut subsidentes &immotae à pulvere haud facile discernantur: cujus rei evidens argumentum est, quod stomachum plenum cibi, &intestina plena excrementorum, eo ipso, quo natae creduntur momento habent, cujus sententiae ego primus inventor De generat. insector.