Latin
209
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 209
Unproofread scanNot analysed yet
209 tor non sum, quandoquidem Olympiade centesima decima quarta, vel paulo post, tempore Ptolomaei primi Aegyptiorum Regis, eandem in schola Peripatica professus est Aristotelis successor Theophrastus Eresius, id quod ex fragmento illius libri, quem idem Theophrastus περὶ τῶν ἀθρόως φαινομένων ζώων de animalibus subito apparentibus scripsit. &in bibliotheca Photiana asservatur, liquido apparet: quare prolixius de his disserere lubens supersedeo, id tantum dicam, quomodo supra affirmavi, difficile atque adeo impossibile mihi esse, ut credam, in limo, quem foecunda inundatio Nili in campis relinquit, animalia inveniri, parte aliqua membrorum animata, parte reliqua ex terra constante; ita nunc in eo me esse, ut non credam, arbores, frutices, &herbas posse producere animalcula, qualia saepe inveniuntur, partim viva, partim lignea, &quorum pars aliqua corporis absoluta non sit, ut animari possit: &quanquam supradictus P. Athanasius Kircherus tomo secundo de Mundo subterraneo scribat, vidisse sese istiusmodi animalcula, eademque aliis monstrasse in ramulis viburni vel bryoniae, &in scapis illius herbae, quam Thusci Codacavallina vocant: valde tamen vereor, ne illusio aliqua adfuerit, quae oculum deviare fecerit, ideoque hanc mihi libertatem sumo profitendi dubitationem meam, cum optime noverim, P. Athanasium Kircherum veritatis De generat. insector. 212 tatis sincerum amatorem esse, qui studio indagandi illam non corporis magis quam ingenii gloriosis laboribus pepercerit, in quem finem etiam ego libere id quod sentio scribo: etenim Sio al vero son timido amico, Temo di perder vita tra coloro, Che questo tempo chiameranno antico. Id est: