Latin
213
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 213
Unproofread scanNot analysed yet
Kircherus est authoritas) ut nullum diligentiae vel solicitudinis genus sit, quo vel ipse usus non sim, vel alios uti non curaverim; tantum ut unum illorum invenirem. Quare cum trigesimo die Maji ad me allati essent oxyacanthae vel spinae albae ramuli, qui dum plantae nativae adhaererent, corrugati, inversi inflati, extenuati, scabrosi, &quasi lanuginosi evaserant, &colorem assumserant, subrufsum, punctis rubris &cinereis interstinctum, in illam spem deveneram, fore, ut desideratam illam nativitatem &transformationem videre liceret: crevitque eo magis illa spes, quod ramusculos phillyreae secundae Clusii, nec non illius clematidis, quam Thusci vitalbam vocant, eadem ratione affectos viderem: quare duplicatâ diligentiâ ramusculos illos &palmites in cistellas aliquot misi, &tres illas supra dictas plantas, in quibus plures istiusmodi inversae rugae remanserunt, quotidie observavi &observari curavi. Sed tandem deprehendi, esse vitium naturale harum plantarum, quod illis quotannis adhaereat, &insectum nullum producat. Figuram earundem hic videre poteris, quam eo libentius transmitto, quod nullus scriptorum, quod ego quidem sciam, hoc naturae vitium, vel hunc ludum animadverterit. -Sed quia P. Kircherus animalculorum illorum, quae ex viburDe generat. insector.