Latin
215
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 215
Unproofread scanNot analysed yet
215 i &equiseti ramusculis nasci asserit, aliam &tertiae speciei figuram affert, ex palea &juncis putrefactis, ut putat, natam, sine tuo taedio narrare mihi liceat, quid mihi hoc anno Artimini acciderit, ubi in sylvis inter virgulta infinitam vermiculorum, tertiae illius speciei, copiam inveni, quod genus vermiculorum ilius loci incolae Cavallucci vocant. Ergo dum aulam sequens per mensem Septembrem venationi illis in locis vaco, plurima illius generis animalcula ad me allata sunt, eaque duum generum esse deprehendi, alia viridia, duabus lineis aequidistantibus per latera &totam longitudinem corporis extensis; alia coloris plane ferruginei, vel ut melius dicam, qualis in scoparum virgultis cernere est. Tan haec, quam illa, duo minuta, &pluribus nodis &articulis com posita cornua in capite gerum Viridium cornua coloris subru bicundi, reliquorum ejusder cum corpore coloris sunt.