Latin
227
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 227
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes tamen pilosi erant, &facto sponte sua circulo, nunc huc, nunc illuc saltabant. Sed invidit mihi fortuna aspectum ejus quod inde nasciturum erat: omnes enim mortui sunt, antea quam ova, ut reliqui, transirent, forte ob anni tempus justo frigidius: versabamur enim circa finem Novembris. Audi nunc quid Plinius libro vigesimo primo cap. XIV. historiae naturalis scribat. Aliud inquit in Creta miraculum mellis. Mons est Carina, IX. M. passuum ambitu, intra quod spatium muscae non reperiuntur, natumque ibi mel nus quam attingunt. Hoc experimento singulare medicamentis eligitur.