Latin
228
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 228
Unproofread scanNot analysed yet
Idem miraculum Zezes de Attico melle refert, &subjungit id evenire ob summam thymi inAttica abundantiam, à cujus acuto odore muscae vehementissime abhorreant. Idemque Michaël Glycas in suis Graecis annalibus refert, adducta eadem Zezis ratione. Ego tamen muscas posuisse ova, &vermes suos sub thymo, indeque natas esse muscas vidi, &hae muscae non mel modo dilutum decoctione thymi avide absumebant, sed electuarium etiam ex melle &thymi foliis compositum liguriebant. Aetate forte Plinii, &in monte Carina haec vera historia erat, quae De generat. insector.