Latin
230
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 230
Unproofread scanNot analysed yet
Hi ipsi ergo statim ut increverunt, sollicite fungum illum quo nati &educati sunt devitant, &citra transmutationem in ovum, fasciculum ex seta tenuissimum corpori quisque suo inducit, in quo per dies aliquot determinatos delitescit: quibus exactis ex unoDe generat. insector. 231 unoquoque fasciculo animalculum prodit volitans, &nonnunquam musca minor praelongis pedibus; quandoque ejusdem magnitudinis musca nigra, alis instructa quatuor; nec raro musca aeque nigra, &alas quatuor gerens, sed cujus venter inferior in modum caudae serpentinae attenuatur. am quae causa efficiens proxima sit hujus generationis vermium in fungis viventibus, si per me stet, dicam eandem numero esse, quae vermes in herbis &plantis viventibus generat: qua in re Philosophorum, &illorum, qui in virtutes plantarum earumque naturam investigarunt, opiniones vehementer variant.