Latin
229
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 229
Unproofread scanNot analysed yet
229 in Thuscia, ut credo, numerari inter fabulas posset: quare ut huic praelongae &nimis taediosae epistolae quam id fieri poterit citissime finem imponam, redeundo ad priora tibi dicam, quomodo carnes demortuorum animalium omnes, nec non prisces omnes, omnes herbae, &fructus omnes, muscis, &reliquo volantium animalculorum gregi nidum praebent commodissimum: ita fungorum quoque omne genus idem praestare, ut in iis quos lupi crepitus, suillos, &manium ova vocant, nec non similibus aliis animadvertere potui. de illis tamen fungis loquor, qui jam antea resecti, &quasi mortui, ac jam putrefacti sunt: qui enim in terra aut arboribus hactenus radicati sunt, &vivunt, aliud genus vermium, figurâ à muscarum vermibus diversissimum, producere solent, quod vermium genus non segniter trahendo corpus per terram, nec rependo per herbas, ut vermes reliqui, sed pedibus incedendo perinde ut bombyces progrediuntur: &cum illi, qui ex muscis ordinariis vel majoribus nec non culicibus nascuntur, rostrum longum &acutum habeant, hi non nisi breve, &quasi fascia nigra succinctum habent.