Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Veritatem, quae mendacii speciem habet, labiis quantum fieri potest, coërceto: etenim citra culpam ruborem incutit. Quare in hac, atque omni alia re sapientioribus semper primas deferens, ut si qua perperam à me dicentur, ea corrigantur, non reticebo, me saepius repetitis observationibus eo deductum esse, ut credam, terram, post primas illas plantas, &prima illa animalia, quae sub ipsa munlli primordia supremi creatoris ussu produxit, per se, nec herpas, nec arbores nec animalia qualiacunque perfecta vel imperfecta produxisse: &quod omnia illa, quae vel praeteritis seculis nata sunt, vel hoc tempore in, vel ex terra nasci videntur, ex semine plantarum reali &vero, nec non ipsorum etiam animalium nascantur, ut quae mediante semine proprio suas species conservant.