Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Et quanquam singulis fere diebus videamus, ex cadaveribus animalium, nec non ex omni genere herbarum, florum, &fructuum putridorum, &corruptorum vermes nasci infinitos, iuxta illud: Nonne vides quaecunque mora, fluidoque calore Corpora tabescunt, in parva animalia verti? Huc tamen feror, ut credam, omnes hos vermes ex seminer paterno generari, &carnium herbarum, aliarumque rerum, vel plane, putrefactarum vel putrescentium in generatione insectorum, non alias esse partes, nec aliud officium, quam ut locum vel nidum commodum praebeant, in quem ab animalibus; dum nendi tempus instat, deferantur vermes, ova, vel quodcunque aliud vermium semen; qui vermes, statim ut nati sunt, in hoc nido alimentum sufficiens, &nutritioni commodissimum inveniunt, &nisi à matribus supradictum semen huc delatum sit, nullum ibi vermem, nunquam, inquam, quidquam generari.