Latin
241
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 241
Unproofread scanNot analysed yet
241 stra gallas illas minores praeparet, ac de fibris filisque prospiciat, quae velut totidem venae arsteriaeque à galla ad ovum procedentia, simul formationi ovi &vermiculi inserviunt, &nutrimentum subministrant necessastium. Et quia nonnullae harum gallarum minorum species sunt, in quibus plures vermiculi generantur, eadem natura mater suum singulis locum accuratissime adsignavit, haud secus atque in animalibus, quae numerosam prolem edunt. Etiam hoc videre licet, vermes istiusmodi ab universa, quanta est quercu fomensta trahere: etenim si galiam coronatam statim ut ex arbore nata est decerpas, dum nullum ovi in galla principium oculis assequi licet, haec galla nunquam verminabit, nec à verme arrodetur, aut muscam producet: quod sil gallam decerpas natu majorem. quae ovi rudimenta, vel ovum recens formatum, sed tenerum exhibeat, vermis ad maturitatem non perveniet: at vero s vermis statum illum &fixum terminum transmutationis in muscam &prodeundi ex galla jam assecutus fuerit, bene habet. Verum est hunc vermium terminum pro diversitate gallarum quoque diversum esse: nonnullae enim earundem species veris, aliae aestatis, aliae autumnia aliae denique primis hyemis temporibus haec animalia producunt: &animalcula nonnulla in certa gallarum specie nata ver alterum expectant; alia aestatem alteram, nec desunt, quae gallam per De generat. insector. 243 per annos duos &lius inhabitent. Super vacui operis esset de his prolixe loqui, cum hanc historiam ex iis quae Artimini anno praeterito, dum aulam &jucundas venationes illius loci sequeremur, observata sunt, maximam partem non ignores. Quare de his plane tacebo reservatis illis quae necessaria videbuntur usque dum lucem aspexerit particularis &curiosissima historia, variorum &diversorum fructuum &animalium, quae ex quercubus aliisque arboribus generantur.