Latin
244
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 244
Unproofread scanNot analysed yet
&firmiter credo, me quamprimum satisfacere posse curiositati illorum, qui res naturales investigant, cum faventem expertus sim generositatem &Regalem munificentiam Serenissimi Magni Ducis Domini mei, qua mediante longe plures figuras ab exquisito Domini Philicii Pizzichi penicillo depictas habeo. Illud tamen, ut ad primum propositum redeamus, dicam, mihi exiguum in Philosophia peccatum videri, si credamus, vermes fructuum ab illa ipsa anima &naturali virtute generari, quaefructus producit &plantas: utut enim in aliquibus scholis doceatur, à causa minus nobili non posse produci effectum nobiliorem, id tamen serio rideo, cum vel solum muscarum &culicum in quercuum gallis enatorum exemplum, meo quidem judicio, omnem dubitationem tollat: praeterquam quod natura terminos illos, nobile &minus nobile, ignoDe generat. insector.