Latin
245
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 245
Unproofread scanNot analysed yet
245 ignoret, ut quos acumen humani ingenii in hujus vel illius sectae usum invenit: si tamen ob strepitantes scholasticorum susurros verum esse debet, causam minus nobilem non producere magis nobilem; certe nec pudendum nec alienum ab re paradoxum erit dixisse, plantas praeter vitam vegetativam etiam sensitiva gaudere, qua mediante habiles fiant ad generanda istiusmodi animalia, quae à plantis producuntur. Democritus, qui, Petronio Arbitro teste, omnium herbarum succos expreßit, &ne lapidum virgultorumque vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit, plantis sensum concedere non dedignatus est. Pythagoras &Plato idem senserunt, nec non Anaxagoras &Empedocles, si Aristoteli libro primo de plantis. id referenti credendum est. Ἀναξαγορας μὲν οὖν καὶ Ἐμπεδοκλης ἐπιθυμία ταῦτα κινεῖσθαι λέγουσιν, ἀισθανεσθαί τε καὶ λυπεῖται καὶ ἥδεσθαι διαβεβαιοῦνται. ὧν ὁ μὲν Ἀναβαγορας, καὶ ζω εἶναι, καὶ ἥδεσθαι καὶ λυπεῖται εἰπε τῇ τε ἀποῤῥοῦ τῶν φύλλων, καὶ τῇ αὐξήσει τούτο ἐκλαμβάνων. Anaxagoras itaque &Empedocles desiderio eas duci ajunt. sentire item ac tristitia voluptateque affici affirmant.