Latin
259
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 259
Unproofread scanNot analysed yet
259 fissuris scopulorum radicatum vidisse, magnitudine &figura malum aurantium commune referentem, ejusdem quo fungi porcini coloris, sed à piscatoribus fungi marini nomine vocatum: hunc sublatum, cum internam ejusdem figuram videre desiderarem, vix admoto cultello pungere &secare coepi, cum ad quamvis minimam sectionem corrugando sese &contrahendo, manifestissima motus &sensus indicia mihi exhibuit: nec tamen interna ejusdem cavitas, cujus latera ex candido lactea erant, quidquam praeter limpidissimam salsi saporis aquam, &filamenta quaedam continebant, quae ab uno latere in aliud nullo ordine distendebantur. Et spongiae, quae à maximis quibusdam viris plantis accensentur, an non contrahunt sese, &corrugant, ubi tactu vel alias offenduntur? In paralysi quandoque accidit, ut membrum aliquod perdito sensu motum retineat liberum, &contra, ut omnis auferatur motus, sine ulla vel minima laesione sensus. Jam posito hoc secundo casu, quis diceret, membrum paralyticum sensu dotatum esse, si os aegrotanti &vox deesset, quę testari dolorem suum ad ictus &incisuras chirurgi salutem suam procurantis posset?